- HIRCUS
- HIRCUSinter animalia, quae magnifice incedunt, memoratur Prov. c. 30. v. 31. quod prisci Interpretes intelligunt de hirco, qui praecedit gregem. Hic enim tum non minus, barbae et sexus fiduciâ, quam leo et equus, de quibus ibid. cum quadam pompa ac fastu fertur, tamquam capris suis se venditans, quod Aelian. non latuit l. 7. c. 26. nec Polluc. l. 1. c. 12. s. 19. Hircos autem singulos ad denas capras parat Varro de Re Rust. l. 2. c. 3. quâ proportione servatâ enim inter oves et arietes, Iacob Esavo fratri obtulit cum ducentis capris viginti hircos, et cum ovibus ducentis arietes viginti, Gen. c. 32. v. 14. Deducit autem capras Hircus ad pascua summo mane, unde inter alia nomina, quae Hebraei illi tribuunt, tsaphir quoque, i. e. matutinus, dicitur Dan. c. 8. v. 5. et 21. Quod cum et aliis pecoribus commune sit, id tamen peculiare huic generi, quod certo anni tempore (nempe tum cum Canicula oritur cum Sole) eo conversi Ortum respiciunt, Plutarch. utra Anim. etc. Porro Hirci ad sacrificia, ad lanienam, ad commercia, ad Venerem, aliaque, non minus ac ad praecedendum gregem, parati sunt et idonei, ut videre est Ps. 66. v. 15. Ezech. c. 27. v. 21. Prov. c. 27. v. 26. Gen. c. 31. v. 10 et Ier. c. 50. v. 8. In quibus proin locis omnibus Gap desc: Hebrew i. e. parati, dicuntur, unde Phrygium Attidis vel Athydis, qui Cybeli in delitiis fuit, nomen deducit Cl. Bochart. Certe hircinum esse nomen Atydis et ab hirco sumptum aperte docet Arnob l. 5. De usu eorum in V. T. Sacris, vide inprimis supra in voce Azazel. Quem cacozehâ suâ imitata Gentiles, eandem victimam Baccho immolarunt, quod vites rodat. Mart. l. 3. Epigr. 24. cuius epigraphe de fusco haruspice initio.Vite nocens rosa stabat moriturus ad arasHircus, Bcacche, tuis victima grata sacris.Sed et Athenienses, ingruente bello, in campis Marathoniis, vovisse totidem Dianae hircos, quot peremissent hostes, notat Cael. Rhodig Antiqq. Lect. l. 23. c. 26. Contra Hirci a Mendesiis culti, apud quos feminae quaedam, quod relatu horrendum eaeque non de plebe, se iis foede submittebant, tamquam religione addictae, idque ἀναφανδὸν aliquando, ut ait Herod. propalam:Tantum relligio potuit suadere malorum;Vide Aelian. Hist. Anim. l. 7. c. 19. ut et in voce Mendes. A'qua tamen foeditate abominanda animal alias salacissimum et a muliieribus formosissimis provocatum nonnumquam abhorruisse,testatur Plutarch l. quod bruta ratione utantur. Nempe sola in brutis natura saepe plus potest, quam in homine ratio sibi relicta. Atque hinc Moses, Lev. c. 17. v. 7. ubi Israelitas ex Aegyptiaca servitute liberratos offerre vetat amplius sacrificia sua Pilosis, cum quibus fornicati crant; sic illos a cultu hircorum dehortatur, ut videatur simul alludere ad impurissimas has Aegyptiorum libidines, eidem Bocharto: ut taceam templa ab iisdem animali huic erecta, festosque dies consecratos, de quibus vide Eliam Cretensem in Naz. Orat. 4. Nisi malis Panem in hirci forma iis cultum, hincque id animalis pro sacro habitum, qua de re vide quae supra diximus, ut et aliquid apud Iac. Ouzelii Animadvers. ad Minuc. Fel. p. 167. et 168. Alia quaedam ut adiciam, Hircum Tragicis poetis praemium fuisse, docet Scalig. Poêt. l. 1. c. 44. et innuit id ipsum Tragoediae nomen. Sed et Hircos, in Circensibus, pueri olim equitabant phaleratos atque capistratos. Anyte Antholog. l. 1. c. 33. Epigr. 28.Η῾νία δή τοι παῖδες ἔνι, τράγε, φοινικόενταΘέντες, καὶ λαςίῳ φιμὰ περὶ ςτόματι.Ι῞ππια παιδεὐουςι θεοῦ περὶ ναὸν ἄεθλα,Ο῎φῤ αὐτοὺς φορέῃς ἤπια τερπομένους.Purpureas tibi pueri, ô hirce, habenasImponentes et capistrum circa hirsutum os:Equestria ludunt Dei circa templum certamina;Ut ipsos portes blande exhilaratos.Vide supra quoque in voce Capella. Insuper hircinae barbae suffitu Arabes morbis suis occurrisse; eosdem in hircinis pellibus styracem urere consuevisse, ad sanandum odorum suorum fastidium, tradit Plin. ubi de Styrace, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 541. Sed et hircorum, aut hinnulorum pellibus, qui Satyrorum in Theatris personam sustinebant, indui solitos. Pollux habet. Pyrrhi galeam cornibus hircinis fuisle insignem, refert Plutarch. in Vita eius: et cui ignota cilicia, a Ciliciis hircis, quorum setae productae et hirsutae illis, texendis erant optimae, ut et Cinyphiorum, nomen nacta? vide supra in ea voce etc. Ceterum in Arabia inprimis ingens huius pecoris proventus est. Unde Arabes Iosaphato Regi pro tributo solvisse leguntur arietum septingentos ultra septem milia totidemque hircorum, 2. Par. c. 17. v. 11. notaque, quae de Arabum Nabathae orumque hircis, in Historia ladani, habent Herod. l. 3. c. 112. et Plin. l. 12. c. 17. Transsata vox ad Principes, qui, uti Arietes, sic et Hirci, quandoque appellantur, occurrit Esai. c. 14. v. 9. et Dan. c. 8. v. 5. in quo posteriori loco Alexander Hircus caprarum vocatur, vide Commentatores ad eum, et plura hanc in rem, apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. It. c. 53 et 54. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 62. 69. et 71. alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.